- THORACIDA
- THORACIDAapud Walfr. Strabonem, de Rebus Eccl. c. 8. ubi dicitur, Constantinum Imperatorem per Thoracidas Apostolorum, quos ipse in visione viderat, cognovisse, ex Graeco θωρακὶς, imago est pectore tenus expressa, seu, ut ait Treb. Pollio, in Claudio, c. 3. expressa thorace imago; aliter Graecis θώραξ, ὅπλο, δίςκος, κύκλος, προτομὴ, ςρογγύλη, recentioribus ςηθάριον, item ςυλοπινάκιον (quod huiusmodi desci vel clypei, ac columnas templorum solerent affigi, in quarum cavitate historiae eo pertinentes caelo exprimebantur, unde) et μινσούραον ἀνάγλυφον. Latinis clypeus, cyclus, discus, scutum, thoracleta, thoracis, thorax etc. Vide hic passim, et plura apud Salmas. ad Histor. Aug. Divi Claudii inprimis a Treb. Pollione exaratam, nec non ad Solin. p. 869. Quousque vero istiusmodi picturae hominem expresserint, an a capite ad ventrem, an ulterius ad crura usque, ex Hippocrate de Arte, et Aristotele Hist. Animal. c. 7. eousque thoracem pertingere asserentibus, disputantem vide Domin. Macrum Hierol. ubi Apostolorum icones ad crura usque expressas in Basilica Vaticana ostendi addit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.